martes, 7 de enero de 2014

Documento de cesión por Fernando II a la Catedral de Lugo


Tumbo viejo de la Catedral de Lugo es una denominación que desde el siglo XVI se da una compilación del cartulario de la Iglesia lucense. De este cartulario extraemos un documento en el que Fernando II da a la catedral del Lugo la tercera parte de la moneda que se labra en la ciudad, fechado el 19 de febrero de 1158. La transcripción del texto que exponemos a continuación proviene del Anuario de Estudios Histórico-Teológicos; publicado por el Centro de Estudios de la Diócesis de Mondoñedo-Ferrol y el Cabildo de la Catedral Mindoniense y las imagenes del Portal de Archivos Españoles. El documento es una auténtica joya, por lo que para una mejor lectura os recomiendo que guardeis la imagen (botón derecho del ratón, guardar imagen como), y amplieis con el zoom del visor del Explorer o similares.


“Carta de Tertia Parte Monete in Urbe Lucensi condita et fabricata”



In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis, Que a fidelibus in una Deitate colitur et adoratur.



Quoniam ea que a regibus siue Principibus donantur, litterarum uinculis sunt alliganda et instrumentis aucttenticis roboranda, ne –temporis diuturnitate– obliuioni tradantur aut in desuetudine habeantur; littera namque –fida memorie custos– antiqua innouat, noua confirmat, confirmata Posterum Notitie fideliter representat: Eapropter, Ego fernandus –Dei gratia– rex legionensium et galletie Dominator –amore Omnipotentis Dei per Quem reges regnant atque ob remedium anime Boni Patris Mei clarissimi Imperatoris, et Predecessorum Meorum:
 

Facio cartulam et scriptum firmitudinis in perpetuum ualiturum Deo et Ecclesie Sancte Marie lucensis Sedis et Uobis Iohanni Eiusdem Sedis reverendo Episcopo–Omnibusque Successoribus Uestris canonice Substituendis– de Tertia Parte regie Monete que in Urbe Uestra lucensi condita fuerit et fabricata.



Dono itaque ac firmiter et inconuulse habendam semper per huius seriei paginam. Concedo Uobis –Dilecte frater Episcope– et Omnibus –ut dictum est– Successoribus Uestris Tertiam Partem regie Monete in helemosinam et memoriale meum. Quam quidem patrem monete Auus Meus celebris Memorie rex adefonsus Prefate Ecclesie per ueridicam cartulam dederat. Nulli ergo hominum fassit de cetero super hoc Uos molestare uel aliquo modo perturbare; sed semper pars illa tertia Uobis et Ecclesie integra permaneat et illibata.



Si quis igitur huius Mei Spontanei facti contemptor aut violator extiterit et –ausu temerario ductus– contra hanc Mee Donationis Paginam quoquo modo uenire temptauerit: Iram Omnipotentis Dei cum Indignatione Nostra incurrat atque –pro tanto excessu– sex milia solidorum Uobis uel Uocem Uestram Pulsantibus cogatur componere.



Facta carta sub Era ·Mª· Cª · LXª - VIª et quotum XI Kalendas Martii anno quo famosissimus Imperator hyspaniarum anfonsus obiit in Portu de Muradal et cepit regnare Prefatus Eius filius clarissimus rex fernandus in legione et galletia. Ego fernandus –Dei gratia rex legionensium et galletie Dominator– hanc cartam quam fieri iussi propria manu roboro atque confirmo.











0 comentarios:

Publicar un comentario

Gracias por tu comentario. En breve será publicado